Şiir 3
ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso
lenior, offensus qui mihi iure fuit.
quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
illum iurabas protinus esse tuum.
ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
65
diceris erratis ingemuisse meis.
tum tua me primum solari littera coepit
et laesum flecti spem dare posse deum.
movit amicitiae tum te constantia longae,
ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
70
et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
culta sit, esse vetus me tibi cogit nunc tibi cogor onus.
me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
75
quae non inferior nobilitate fuit,
primus ut auderem committere carmina famae
impulit: ingenii dux fuit ille mei.
nec quo sit primum nobis a tempore cultus
contendo fratrem posse referre tuum.
80