Şiir 2
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
te laedi, cum quis laeditur inde, putas,
sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,
non tamen efficies ut timeare mihi.
puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,
25
profuit et Myso Pelias hasta duci.
confugit interdum templi violator ad aram,
nec petere offensi numinis horret opem.
dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur.
sed non per placidas it mea puppis aquas,
30
tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est,
nam timor eventus eventu deterioris abest,
qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens
porrigit ad spinas duraque saxa manus, Vv.33-34 sic σ: corrupti in A. cett.
accipitremque timens accipitrem metuens pennis trepidantibus ales
35
audet ad humanos fessa venire sinus,
nec se vicino dubitat committere tecto,
quae fugit infestos territa cerva canes,
da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,
nec rigidam timidis vocibus obde forem,
40