Şiir 1
deque tropaeorum, quod sol incendent, incenderet vel incenderat: incendent σ auro
aurea Romani tecta fuisse fori,
totque tulisse duces captivis captivos: captivis σ addita collis
vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
45
in quibus et belli summa caputque Bato. Bato fuit vel tenet
cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
cum videam mitis hostibus esse deos?
pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
oppida sub titulo nominis isse esse tui.
50
atque ea te contra nec muri mole nec armis
nec satis ingenio tuta fuisse loci.
di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
sint modo virtuti tempora longa tuae.
quod precor, eveniet : sunt quiddam quaedam corr. Heinsius oracula vatum:
55
nam deus optanti prospera signa dedit,
te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
laeta coronatis Roma videbit equis;
maturosque pater nati spectabit honores,
gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
60