Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus,
 
non alit officio corpus inane suo.
 
sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores,
 
quorum materiam dat locus ipse mihi.
 
vix igitur possis visos agnoscere vultus, 25
 
quoque ierit quaeras qui fuit ante color,
 
parvus in exiles sucus mihi pervenit artus,
 
membraque sunt cera pallidiora nova.
 
non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:
 
scis mihi quam solae paene bibantur aquae, 30
 
non epulis oneror: quarum si tangar amore,
 
est tamen in Geticis copia nulla locis,
 
nec vires adimit Veneris damnosa voluptas:
 
non solet in maestos illa venire toros.
 
unda locusque nocent et causa valentior istis, 35
 
anxietas animi, quae mihi semper adest.
 
haec nisi tu pariter simili cum fratre levares,
 
vix mens tristitiae nostra tulisset onus.
 
vos estis fracto tellus non dura phaselo,
 
quamque negant multi, vos mihi fertis opem. 40
← Önceki Şiir 10 · 2 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme