Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in urbem,
 
ei mihi, quod cum vel quo domino non licet ire tuo!
 
vade, sed incultus, qualem decet exulis esse
 
infelix habitum temporis huius habe.
 
nec te purpureo velent vaccinia fuco— 5
 
non est conveniens luctibus ille color—
 
nec titulus minio, nec cedro charta notetur,
 
candida nec nigra cornua fronte geras.
 
felices ornent haec instrumenta libellos;
 
fortunae memorem te decet esse meae. 10
 
nec fragili geminae poliantur pumice frontes,
 
hirsutus sparsis ut videare comis,
 
neve liturarum pudeat; qui viderit illas,
 
de lacrimis factas sentiet sentiat corr. σ esse meis.
 
vade, liber, verbisque meis loca grata saluta: 15
 
contingam certe quo licet illa pede.
 
siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,illo
 
siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit,
 
vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
 
id quoque, quod vivam, munus habere dei. 20
Şiir 1 · 1 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme