Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
tu si Maeonium vatem sortita fuisses,
 
Penelopes esset fama secunda tuae:
 
sive tibi hoc debes, nullo nulli pia facta magistro,
 
cumque nova mores sunt tibi luce dati,
 
femina seu princeps omnes tibi culta per annos 25
 
te docet exemplum coniugis esse bonae,
 
adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
 
grandia si parvis adsimulare licet,
 
ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
 
nostraque sunt meritis ora minora tuis!— 30
 
siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris,
 
extinctum longis occidit omne malis!—
 
prima locum sanctas heroidas inter haberes,
 
prima bonis animi conspicerere tui.
 
quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt, 35
 
carminibus vives tempus in omne meis.
← Önceki Şiir 6 · 2 / 2 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme