Şiir 10
saepe intra muros clausis venientia portis
per medias legimus noxia tela vias.
est igitur rarus, rus qui qui iam corr. Heinsius; cf. qui rus σ colere audeat, isque
hac arat infelix, hac tenet arma manu.
sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,
25
proque lupo pavidae bella verentur oves.
vix ope castelli defendimur; et tamen intus
mixta facit Graecis barbara turba metum,
quippe simul nobis habitat discrimine nullo
barbarus et tecti plus quoque parte tenet,
30
quos quorum ut non timeas, possis odisse videndo
pellibus et longa pectora tecta coma.
hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,
pro patrio cultu Persica braca tegit.
exercent illi sociae commercia linguae:
35
per gestum res est significanda mihi.
barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,
et rident stolidi verba Latina Getae;
meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,
forsitan obiciunt exiliumque mihi.
40