Şiir 9
di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos :
non potuit votum plenius esse meum.
haec meus argutis, si tu paterere, libellis
poneret in multa luce videnda labor;
nunc quoque se, quamvis est iam quamvis est vel q. e. iam corr. Naugerus (σ?) iussa quiescere, quin te
25
nominet invitum, vix mea Musa tenet,
utque canem pavidae nactum vestigia cervae
latrantem frustra copula dura tenet,
utque fores nondum reserati carceris acer
nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus,
30
sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia Thalia voluntas
per titulum vetiti nominis ire cupit.
ne tamen officio memoris laedaris amici,
parebo iussis—parce timere—tuis.
at non parerem, nisi me meminisse putares.
35
hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero.
dumque quod o breve sit!—lumen vitale videbo,
serviet officio spiritus iste ipse tuo.