Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
Annuus adsuetum dominae natalis honorem
 
exigit: ite manus ad pia sacra meae.
 
sic quondam festum Laërtius egerat heros
 
forsan in extremo coniugis orbe diem.
 
lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum, 5
 
quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;
 
quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno,
 
sumatur fatis discolor alba meis;
 
araque gramineo viridis de caespite fiat,
 
et velet tepidos nexa corona focos. 10
 
da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,
 
quodque pio fusum stridat in igne merum.
 
optime natalis! quamvis procul absumus, opto
 
candidus huc venias dissimilisque meo,
 
si quod et instabat dominae miserabile vulnus, 15
 
sit perfuncta meis tempus in omne malis;
 
quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,
 
quod superest, tutum per mare navis eat.
 
illa domo nataque sua patriaque fruatur
 
erepta haec uni sit satis esse mihi— 20
← Önceki bölüm Şiir 5 · 1 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme