Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
sic micet aeternum vicinaque sidera vincat
 
coniugis in caelo clara corona tuae .
 
huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros,
 
unum de numero me memor esse tuo.
 
sunt dis inter se commercia, flectere tempta 45
 
Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
 
vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,
 
haec eadem sumpto quisque rogate mero.
 
atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto,
 
opponat apponat lacrimis pocula mixta suis, 50
 
admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,
 
dicat ubi est nostri pars modo Naso chori?
 
idque ita, si vestrum merui candore favorem,
 
nullaque iudicio littera laesa meo est,
 
si, veterum digne veneror cum scripta virorum, 55
 
proxima non illis esse minora reor.
 
sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
 
quod licet, inter vos nomen habete meum.
← Önceki Şiir 3 · 3 / 3 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme