Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,
 
si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,
 
festaque odoratis innectunt tempora sertis,
 
et dicunt laudes ad tua vina tuas.
 
inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, 5
 
non invisa tibi pars ego saepe fui,
 
quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae
 
iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis,
 
quique prius mollem vacuamque laboribus egi
 
in studiis vitam Pieridumque choro, 10
 
nunc procul a patria Getieis circumsonor armis
 
multa prius pelago multaque passus humo.
 
sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,
 
nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
 
tu tamen e sacris hederae hederae me de cultoribus unum 15
 
numine debueras sustinuisse tuo.
 
an dominae fati quicquid cecinere sorores,
 
omne sub arbitrio desinit esse dei?
 
ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,
 
quo non exiguo facta labore via est. 20
← Önceki bölüm Şiir 3 · 1 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme