Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
detrahat ut multum, multum restabit acerbi, acervi
 
parsque meae poenae totius instar erit.
 
litora quot conchas, quot amoena rosaria amoenos hostia vel a. postia flores,
 
quotve soporiferum grana papaver habet,
 
silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, 25
 
quot tenerum pennis aera pulsat avis,
 
tot premor adversis: quae si comprendere coner,
 
Icariae numerum dicere coner aquae,
 
utque viae casus, ut amara pericula ponti,
 
ut taceam strictas in mea fata manus, 30
 
barbara me tellus orbisque novissima magni
 
sustinet et saevo cinctus ab hoste locus,
 
hinc ego traicerer traicerem vel transigerer —neque enim mea culpa cruenta est—
 
esset, quae debet, si tibi cura mei.
 
ille deus, bene quo Romana potentia nixa est, 35
 
saepe suo victor lenis in hoste fuit.
 
quid dubitas et tuta times? accede rogaque:
 
Caesare nil ingens mitius orbis habet,
 
me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt?
 
subtrahis effracto tu 40
← Önceki Şiir 2 · 2 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme