Şiir 1
sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
ille pharetrati lusor Amoris abest,
quod superest, animos socios: numeros Ehwald ad publica carmina flexi,
et memores iussi nominis esse mei. sui
si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,
25
unde dolenda Canam, multa dolenda tuli.
non haec ingenio, non haec componimus arte:
materia est propriis ingeniosa malis,
et quota fortunae pars est in carmine nostrae?
felix, qui patitur quae numerare potest!
30
quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas,
mollia quot Martis gramina campus habet,
tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque
nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis? inquis
35
idem, fortunae qui modus huius erit.
quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat,
nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
at mihi si cara patriam cum coniuge reddas,
sint vultus hilares, simque quod ante fui.
40