Şiir 10
felices ambo tempestiveque sepulti,
ante diem poenae quod periere
meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis
sum miser, et de me quod doluere nihil!
si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, restant
85
et gracilis structas effugit umbra rogos,
fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
et sunt in Stygio crimina nostra foro,
scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
errorem iussae, non scelus, esse fugae.
90
Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
pectora, quae vitae quaeritis acta meae.
iam mihi canities pulsis melioribus annis
venerat, antiquas miscueratque comas,
postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
95
abstulerat deciens praemia victor eques,
cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas
quaerere me laesi principis ira iubet.
causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
indicio non est testificanda meo.
100