Şiir 10
temporis illius colui fovique poëtas,
quotque aderant vates, rebar adesse deos.
saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
quaeque nocet nocens vel necet serpens, quae iuvat iuvet herba. Macer.
saepe suos solitus recitare Propertius ignes,
45
iure sodalicii, quo qui mihi iunctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
dulcia convictus membra fuere mei.
et tenuit nostras numerosus Horatius aures;
dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
50
Vergilium vidi tantum : nec avara Tibullo
tempus amicitiae fata dedere meae.
successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
quartus ab his sene temporis ipse fui.
utque ego maiores, sic me coluere minores,
55
notaque non tarde facta Thalia mea est.
carmina cum primum populo iuvenalia legi,
barba resecta mihi bisve semelve fuit.
moverat ingenium totam cantata per urbem
nomine non vero dicta Corinna mihi.
60