Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
miles ubi emeritis non est satis utilis annis,
 
ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares,
 
sic igitur, tarda vires minuente senecta,
 
me quoque donari iam rude tempus erat.
 
tempus erat nec me peregrinum ducere caelum, 25
 
nec siccam Getico fonte levare sitim,
 
sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos,
 
nunc hominum visu rursus et urbe frui.
 
sic animo quondam non divinante futura
 
optabam placide vivere posse senex. 30
 
fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima
 
mollia praebuerint, posteriora gravant.
 
iamque decem lustris omni sine labe peractis,
 
parte premor vitae deteriore meae,
 
nec procul a metis, quas paene tenere videbar, 35
 
curriculo gravis est facta ruina meo.
 
ergo illum demens in me saevire coegi,
 
mitius inmensus quo nihil orbis habet?
 
ipsaque delictis victa est clementia nostris,
 
nec tamen errori vita negata meo est? 40
← Önceki Şiir 8 · 2 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme