Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
 
bisque suum tacto Pisce peregit iter.
 
tempore tam longo cur non tua dextera versus
 
quamlibet in paucos officiosa fuit?
 
cur tua cessavit pietas, scribentibus illis, 5
 
exiguus nobis cum quibus usus erat?
 
cur, quotiens totiens alicui chartae sua vincula dempsi,
 
illam speravi nomen habere tuum?
 
di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
 
scripta, sed e multis reddita nulla mihi. 10
 
quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae
 
Gorgonis anguineis anguinis σ cincta fuisse comis,
 
esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
 
a truce quae flammis separet angue leam.
 
quadrupedesque hominis homines vel hominum cum pectore pectora iunctos, 15
 
tergeminumque virum tergeminumque canem,
 
Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantes,
 
centimanumque Gyan semibovemque virum.
 
haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
 
mutatum curam deposuisse mei, 20
← Önceki bölüm Şiir 7 · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme