Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
nec quaesita tamen spatio patientia longo est,
 
mensque mali sensum nostra recentis habet,
 
scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci,
 
et domitus freno saepe repugnat equus.
 
tristior est etiam praesens aerumna priore: 25
 
ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.
 
nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
 
nunc nunc sed magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.
 
est quoque non nihilum minimum vires afferre recentes,
 
nec praeconsumptum temporis esse malis, 30
 
fortior in fulva novus est luctator harena,
 
quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
 
integer est melior nitidis gladiator in armis,
 
quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
 
fert bene praecipites navis modo facta procellas: 35
 
quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
 
nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam quae: quam Ehwald
 
mala sunt longa multiplicata die!
 
credite, deficio, nostroque a corpore quantum
 
auguror, accedunt tempora parva malis. 40
← Önceki Şiir 6 · 2 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme