Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,
 
lenis ab admonito pectore somnus abit?
 
tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque
 
tangit et oblitam non sinit esse mei,
 
et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, 25
 
fessaque iactati corporis ossa dolent?
 
non equidem dubito, quin haec et cetera fiant,
 
detque tuus maesti signa doloris amor,
 
nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum
 
Hectora Thessalico vidit ab axe rapi. 30
 
quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,
 
affectum quem te mentis habere velim.
 
tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris ;
 
non es? at ut: at Bentley amisso coniuge digna fores.
 
tu vero tua damna dole, mitissima coniunx, 35
 
tempus et a nostris exige triste malis,
 
Aeque meos casus: est quaedam flere voluptas;
 
expletur lacrimis egeriturque dolor,
 
atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset
 
mors mea, morte fores sola relicta mea! 40
← Önceki Şiir 3 · 2 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme