Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 14

 
illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
 
certius a summa nomen habere manu:
 
nunc incorrectum populi pervenit in ora,
 
in populi quicquam si tamen ore mei est.
 
hoc quoque nescio quid nostris appone libellis, 25
 
diverso missum quod tibi ab orbe venit.
 
quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante,
 
compositum quo sit tempore quoque loco.
 
aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse
 
exilium tempus barbariamque locum: 30
 
inque tot adversis carmen mirabitur ullum
 
ducere me tristi sustinuisse manu.
 
ingenium fregere meum mala, cuius et ante
 
fons infecundus parvaque vena fuit.
 
sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit, 35
 
et longo periit arida facta situ.
 
non hic librorum, per quos inviter alarque,
 
copia . pro libris arcus et arma sonant,
 
nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius
 
intellecturis auribus utar, adest; 40
← Önceki Şiir 14 · 2 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme