Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 11

 
Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris,
 
meque reum dempto fine cruentus agas,
 
natus es e scopulis
 
et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum.
 
quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira, 5
 
restat? quidve meis cernis abesse malis?
 
barbara me tellus et inhospita litora Ponti
 
cumque suo Borea Maenalis Ursa videt.
 
nulla mihi cum gente fera commercia linguae:
 
omnia solliciti sunt loca plena metus. 10
 
utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis,
 
cinctave montanis ut pavet agna lupis,
 
sic ego belligeris a gentibus undique saeptus
 
terreor, hoste meum paene premente latus.
 
utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara, 15
 
quod patria careo pignoribusque meis:
 
ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,
 
nuda parum nobis Caesaris ira mali est?
 
et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet,
 
solvat et in mores ora diserta meos. 20
← Önceki bölüm Şiir 11 · 1 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme