Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset,
 
non foret augustae mors tua crimen aquae.
 
tum neque se pandi possunt delphines in auras
 
tollere; conantes dura coërcet hiems;
 
et quamvis Boreas iactatis insonet alis, 45
 
fluctus in obsesso gurgite nullus erit;
 
inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes,
 
nec poterit rigidas findere remus aquas.
 
vidimus in glacie pisces haerere ligatos,
 
sed pars ex illis tum quoque viva fuit. 50
 
sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas,
 
sive redundatas flumine cogit aquas,
 
protinus aequato siccis Aquilonibus Histro
 
invehitur celeri barbarus hostis equo;
 
hostis equo pollens longeque volante sagitta 55
 
vicinam late depopulatur humum.
 
diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros
 
incustoditae diripiuntur opes,
 
ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,
 
et quas divitias incola pauper habet. 60
← Önceki Şiir 10 · 3 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme