Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira,
 
hanc sinite infelix in loca iussa feram,
 
si quantam quoque quam vel quia: quantam Rappold merui, poena me perdere vultis,
 
culpa mea est ipso iudice morte minor.
 
mittere me Stygias si iam voluisset in undas 65
 
Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.
 
est illi nostri non invidiosa cruoris
 
copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret,
 
vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
 
contenti nostris iam, precor, este malis! 70
 
nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
 
quod periit, salvum iam caput esse potest,
 
ut mare considat ventisque ferentibus utar,
 
ut mihi parcatis, non minus exul ero.
 
non ego divitias avidus sine fine parandi 75
 
latum mutandis mercibus aequor aro,
 
nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,
 
oppida non Asiae, non loca visa prius,
 
non ut Alexandri claram delatus ad urbem
 
delicias videam, Nile iocose, tuas. 80
← Önceki Şiir 2 · 4 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme