Şiir 5
neve hominum referam flexas ad mitius iras,
Iunonis gener est qui prius hostis erat.
denique non possum nullam sperare salutem,
cum poenae non sit causa cruenta meae.
non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum
45
Caesareum caput est, quod caput orbis erat;
non aliquid dixive, elatave dixi velataque (vel violataque vel violentaque) corr. lingua loquendo est,
lapsaque sunt nimio verba profana mero:
inscia quod crimen viderunt lumina, plector,
peccatumque oculos est habuisse meum.
50
non equidem totam possum defendere culpam,
sed partem nostri criminis error habet,
spes igitur superest facturum ut molliat ipse
mutati poenam condicione loci.
hos hoc corr. Riese utinam nitidi Solis praenuntius ortus
55
afferat admisso Lucifer albus equo!