Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes
 
pressere hoc fluctus oceanusque caput,
 
cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?
 
cur imprudenti cognita culpa mihi?
 
inscius Actaeon vidit sine veste Dianam: 105
 
praeda fuit canibus non minus ille suis.
 
scilicet in superis etiam fortuna luenda est,
 
nec veniam laeso numine casus habet,
 
illa nostra die, qua me malus abstulit error,
 
parva quidem periit, sed sine labe domus: 110
 
sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo
 
clara nec ullius nobilitate minor,
 
et neque divitiis nec paupertate notanda,
 
unde sit in neutrum conspiciendus eques.
 
sit sit si vel sic quoque nostra domus vel censu parva vel ortu, ortu astu 115
 
ingenio certe non latet illa meo,
 
quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus,
 
grande tamen toto nomen ab orbe fero,
 
turbaque doctorum Nasonem novit et audet
 
non fastiditis adnumerare viris. 120
← Önceki Şiir 1 · 6 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme