Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
idque facis, nec te quisquam moderatius umquam
 
imperii potuit frena tenere sui.
 
tu veniam parti superatae saepe dedisti,
 
non concessurus quam tibi victor erat.
 
divitiis etiam multos et honoribus auctos 45
 
vidi, qui tulerant in caput arma tuum;
 
quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,
 
parsque simul templis utraque dona tulit;
 
utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem,
 
sic victum cur se gaudeat, hostis habet, 50
 
causa mea est melior, qui nec contraria dicor
 
arma nec hostiles esse secutus opes.
 
per mare, per terras, per tertia numina iuro,
 
per te praesentem conspicuumque deum,
 
hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque, 55
 
qua sola potui, mente fuisse tuum.
 
optavi, peteres caelestia sidera tarde,
 
parsque fui turbae parva precantis idem,
 
et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus
 
ipse quoque adiuvi publica vota meis. 60
← Önceki Şiir 1 · 3 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme