Şiir 1
carminaque edideram, cum te delicta notantem
praeterii totiens inreprehensus inrequietus eques.
ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi
scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
sera redundavit veteris vindicta libelli,
545
distat et a meriti tempore poena sui.
ne tamen omne meum credas opus esse remissum..
saepe dedi nostrae grandia vela rati.
sex ego Pastorum scripsi totidemque libellos,
cumque suo finem mense volumen habet,
550
idque tuo nuper scriptum sub nomine. Caesar,
et tibi sacratum sors mea rupit opus;
et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis,
quaeque gravis debet verba cothurnus habet,
dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis
555
defuit, in facies corpora versa novas,
atque utinam revoces animum paulisper ab ira,
et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?
pauca, quibus prima surgens ab origine mundi
in tua deduxi tempora. Caesar, opus!
560