Şiir 1
parva sit ut ternis sed uternis (vel internis vel interius) corr. Ehwald instructa tabella lapillis,
in qua vicisse est continuasse suos,
quique alii lusus—neque enim nunc persequar omnes—
perdere, rem caram, tempora nostra solent.
ecce canit formas alius laetusque pilarum,
485
hic artem nandi praecipit, ille trochi.
composita est aliis fucandi cura coloris,
hic epulis leges hospitioque dedit;
alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat,
quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.
490
talia luduntur fumoso mense Decembri,
quae damno nulli composuisse fuit.
his ego deceptus non tristia carmina feci,
sed tristis nostros poena secuta iocos.
denique nec video tot de scribentibus unum,
495
quem sua perdiderit Musa; repertus ego.
quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
qui semper vetiti victi vel iunctum: vetiti σ crimen amoris habent,
in quibus assidue cultus procedit adulter,
verbaque dat stulto callida nupta viro?
500