Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
denique composui teneros non solus amores:
 
composito poenas solus amore dedi.
 
quid, nisi cum multo Venerem confundere vino
 
praecepit lyrici Teia Musa senis?
 
Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas? 365
 
tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
 
nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti
 
delicias versu fassus es ipse tuas.
 
fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,
 
et solet hic pueris virginibusque legi. 370
 
Ilias ipsa quid est aliud nisi adultera, de qua
 
inter amatorem pugna virumque fuit?
 
quid prius est illi flamma Briseidos, utque
 
fecerit iratos rapta puella duces?
 
aut quid Odyssea est nisi femina propter amorem, 375
 
dum vir abest, multis una petita procis?
 
quis nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos
 
narrat, in obsceno corpora prensa toro?.
 
unde nisi indicio magni sciremus Homeri
 
hospitis igne duas incaluisse- deas? 380
← Önceki Şiir 1 · 19 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme