Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
sumpserit Aeneadum genetrix ubi prima, requiret,
 
Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
 
persequar inferius, modo si licet ordine ferri,
 
posse nocere animis carminis omne genus.
 
non tamen idcirco crimen liber omnis habebit : 265
 
nil prodest, quod non laedere possit idem.
 
igne quid utilius? siquis tamen urere tecta
 
comparat, audaces instruit igne manus.
 
eripit interdum, modo dat medicina salutem,
 
quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens. 270
 
et latro et cautus praecingitur ense viator;
 
ille sed insidias, hic sibi portat opem.
 
discitur innocuas ut agat facundia causas;
 
protegit haec sontes, inmeritosque premit.
 
sic igitur carmen, recta si mente legatur, 275
 
constabit nulli posse nocere meum.
 
at quasdam vitio. quicumque hoc concipit, errat,
 
et nimium scriptis arrogat ille meis.
 
ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent
 
nequitiae: tolli tota theatra iube! 280
← Önceki Şiir 1 · 14 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme