Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
non ea te moles Romani nominis urguet,
 
inque tuis umeris tam leve fertur onus,
 
lusibus ut possis advertere numen ineptis,
 
excutiasque oculis otia nostra tuis.
 
nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda, 225
 
Raeticanunc praebent Thraciaque arma metum,
 
nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus
 
Parthus eques timida captaque signa manu,
 
nunc te prole tua iuvenem Germania sentit,
 
bellaque pro magno Caesare Caesar obit; 230
 
denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,
 
corpore pars nulla est, quae labet, imperii.
 
urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum
 
et morum, similes quos cupis esse tuis.
 
nec non tibi contingunt, quae gentibus otia praestas, 235
 
bellaque cum multis inrequieta geris,
 
mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum
 
te numquam nostros evoluisse iocos?
 
at si, quod mallem, vacuum tibi forte tibi forte fortasse fuisset,
 
nullum legisses crimen in Arte mea. 240
← Önceki Şiir 1 · 12 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme