Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
unde precor supplex ut nos in tuta releges,
 
ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
 
ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister,
 
neve tuus possim civis ab hoste capi.
 
fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum 205
 
Caesaribus salvis barbara vincla pati.
 
perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,
 
alterius facti culpa silenda milli'.
 
nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera. Caesar,
 
quem nimio plus est indoluisse semel. 210
 
altera pars superest, qua turpi carmine factus
 
arguor obsceni doctor adulterii,
 
fas ergo est aliqua caelestia pectora falli,
 
et sunt notitia multa minora tua;
 
utque deos caelumque simul sublime tuenti 215
 
non vacat exiguis rebus adesse Iovi,
 
de te pendentem sic dum circumspicis orbem,
 
effugiunt curas inferiora tuas.
 
scilicet imperii princeps statione relicta
 
imparibus legeres carmina facta modis? 220
← Önceki Şiir 1 · 11 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme