Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 11

 
Littera quaecumque est toto tibi lecta libello,
 
est mihi sollicito tempore facta viae.
 
aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri,
 
scribentem mediis Hadria vidit aquis,
 
aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon, 5
 
alteraque est nostrae sumpta carina fugae,
 
quod facerem versus inter fera murmura ponti,
 
Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.
 
ipse ego nunc ego nunc etenim miror tantis animique marisque
 
fluctibus ingenium non cecidisse meum. 10
 
seu stupor huic studio sive est insania nomen,
 
omnis ab hac cura cura levata cura levata mens relevata mea est,
 
saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis,
 
saepe minax Steropes sidere pontus erat,
 
fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae, 15
 
aut Hyadas seris hauserat Auster aquis,
 
saepe maris pars intus erat, tamen ipse trementi
 
carmina ducebam qualiacumque manu.
 
nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,
 
inque modum tumuli concava surgit aqua. 20
← Önceki bölüm Şiir 11 · 1 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme