Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae,
 
navis et a picta casside nomen habet.
 
sive opus est velis, minimam bene currit ad auram,
 
sive opus est remo, remige carpit iter.
 
nec comites volucri contenta est vincere cursu, 5
 
occupat egressas quamlibet ante qualibet arte corr. σ rates,
 
et pariter fluctus fert ac salientia ferit (fert) atque silentia vel assilientia corr. Vogel longe
 
aequora, nec saevis victa madescit aquis,
 
illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,
 
fida manet trepidae duxque comesque fugae, 10
 
perque tot eventus et iniquis concita ventis
 
aequora Palladio numine tuta fuit.
 
nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti,
 
quasque petit, Getici litoris intret aquas.
 
quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles, 15
 
et longum tenui limite fecit iter,
 
fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe
 
venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
 
inde, levi vento Zerynthia litora nacta,
 
Threïciam tetigit fessa carina Samon. 20
← Önceki bölüm Şiir 10 · 1 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme