Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
ut titulo careas, ipso noscere colore
 
dissimulare velis, te liquet esse meum,
 
clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
 
non sunt ut quondam plena favoris erant.
 
siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum 65
 
non putet, e gremio reiciatque suo,
 
inspice dic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris;
 
quas meruit, poenas iam dedit illud opus.
 
forsitan expectes, an in alta Palatia missum
 
scandere te iubeam Caesareamque domum. 70
 
ignoscant augusta mihi loca dique locorum!
 
venit in hoc illa fulmen ab arce caput.
 
esse quidem memini mitissima sedibus illis
 
numina, sed timeo qui nocuere deos.
 
terretur minimo pennae stridore columba, 75
 
unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
 
nec procul a stabulis audet discedere, siqua
 
excussa est avidi dentibus agna lupi.
 
vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos
 
optarat stulte, tangere nollet equos. 80
← Önceki Şiir 1 · 4 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme