Thesauros Literature elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
carmina secessum scribentis et otia quaerunt;
 
me mare, me venti, me fera iactat hiems.
 
carminibus metus omnis obest abest corr. Francius; perditus ensem
 
haesurum iugulo iam puto iamque meo.
 
haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus, 45
 
scriptaque cum venia qualiacumque leget.
 
da mihi Maeoniden et tot circumice circumice Heinsius: circumspice casus,
 
ingenium tantis excidet omne malis.
 
denique securus famae, liber, ire memento,
 
nec tibi sit lecto displicuisse pudor. 50
 
non ita se nobis praebet Fortuna secundam,
 
ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
 
donec eram sospes, tituli tangebar amore,
 
quaerendique mihi nominis ardor erat.
 
carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, 55
 
sit satis; ingenio sic fuga parta meo.
 
tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam,
 
di facerent, possem nunc meus esse liber!
 
nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem,
 
ignotum populo posse venire puta. 60
← Önceki Şiir 1 · 3 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme