Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 9

 
Haec tu Sidonio potes insignitus amictu
 
Dicere? non cultu lingua retenta silet?
 
Se quoque nympha tuis ornavit Iardanis armis
 
Et tulit a capto nota tropaea viro.
 
I nunc, tolle animos et fortia gesta recense; 105
 
Quo tu non esses, iure vir illa fuit.
 
Qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum,
 
Quam quos vicisti, vincere maius erat.
 
Illi procedit rerum mensura tuarum —
 
Cede bonis; heres laudis amica tuae. 110
 
O pudor! hirsuti costis exuta leonis
 
Aspera texerunt vellera molle latus!
 
Falleris et nescis — non sunt spolia illa leonis,
 
Sed tua, tuque feri victor es, illa tui.
 
Femina tela tulit Lernaeis atra venenis, 115
 
Ferre gravem lana vix satis apta colum,
 
Instruxitque manum clava domitrice ferarum,
 
Vidit et in speculo coniugis arma mei!
 
Haec tamen audieram; licuit non credere famae,
 
Et venit ad sensus mollis ab aure dolor — 120
← Önceki Şiir 9 · 6 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme