Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
Pyrrhus habet captam reduce et victore parente —
 
Hoc munus nobis diruta Troia dedit!
 
Cum tamen altus equis Titan radiantibus instant, 105
 
Perfruor infelix liberiore malo;
 
Nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem
 
Condidit in maesto procubuique toro,
 
Pro somno lacrimis oculi funguntur obortis,
 
Quaque licet, fugio sicut ab hoste virum. 110
 
Saepe malis stupeo rerumque oblita locique
 
Ignara tetigi Scyria membra manu,
 
Utque nefas sensi, male corpora tacta relinquo
 
Et mihi pollutas credor habere manus.
 
Saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestae 115
 
Exit, et errorem vocis ut omen amo.
 
Per genus infelix iuro generisque parentem,
 
Qui freta, qui terras et sua regna quatit;
 
Per patris ossa tui, patrui mihi, quae tibi debent,
 
Quod se sub tumulo fortiter ulta iacent — 120
 
Aut ego praemoriar primoque exstinguar in aevo,
 
Aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero!
← Önceki Şiir 8 · 6 / 6 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme