Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
Adde, quod adscribi factis procerumque tuisque
 
Sese avet, et titulo coniugis uxor obest. 100
 
Atque aliquis Peliae de partibus acta venenis
 
Inputat et populum, qui sibi credat, habet:
 
'Non haec Aesonides, sed Phasias Aeetine
 
Aurea Phrixeae terga revellit ovis.'
 
Non probat Alcimede mater tua — consule matrem — 105
 
Non pater, a gelido cui venit axe nurus.
 
Illa sibi a Tanai Scythiaeque paludibus udae
 
Quaerat et a ripa Phasidos usque virum!
 
Mobilis Aesonide vernaque incertior aura,
 
Cur tua polliciti pondere verba carent? 110
 
Vir meus hinc ieras: cur non meus inde redisti?
 
Sim reducis coniunx, sicut euntis eram!
 
Si te nobilitas generosaque nomina tangunt —
 
En, ego Minoo nata Thoante feror!
 
Bacchus avus; Bacchi coniunx redimita corona 115
 
Praeradiat stellis signa minora suis.
 
Dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti;
 
Me quoque dotalis inter habere potes.
← Önceki Şiir 6 · 6 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme