Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
Non ego miror opes, nec me tua regia tangit
 
Nec de tot Priami dicar ut una nurus —
 
Non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset,
 
Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus;
 
Dignaque sum fieri rerum matrona potentis; 85
 
Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
 
Nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,
 
Despice; purpureo sum magis apta toro.
 
Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur
 
Bella, nec ultrices advehit unda rates. 90
 
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis;
 
Hac venit in thalamos dote superba tuos.
 
Quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
 
Vel cum Deiphobo Polydamanta roga;
 
Quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse, 95
 
Consule, quis aetas longa magistra fuit!
 
Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
 
Causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
 
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,
 
Quae sit in amplexus tam cito versa tuos. 100
← Önceki Şiir 5 · 5 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme