Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
Nympha suo Paridi, quamvis suus esse recuset,
 
Mittit ab Idaeis verba legenda iugis.
 
Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege — non est
 
Ista Mycenaea littera facta manu!
 
Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis,
 
Laesa queror de te, si sinis ipse, meo.
 
Quis deus opposuit nostris sua numina votis? 5
 
Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
 
Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est;
 
Quae venit indigno poena, dolenda venit.
 
Nondum tantus eras, cum te contenta marito
 
Edita de magno flumine nympha fui. 10
 
Qui nunc Priamides — absit reverentia vero! —
 
Servus eras; servo nubere nympha tuli!
 
Saepe greges inter requievimus arbore tecti,
 
Mixtaque cum foliis praebuit herba torum;
 
Saepe super stramen faenoque iacentibus alto 15
 
Defensa est humili cana pruina casa.
 
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos,
 
Et tegeret catulos qua fera rupe suos?
← Önceki bölüm Şiir 5 · 1 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme