Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
Seu lentum valido torques hastile lacerto,
 
Ora ferox in se versa lacertus habet,
 
Sive tenes lato venabula cornea ferro.
 
Denique nostra iuvat lumina, quidquid agis.
 
Tu modo duritiam silvis depone iugosis; 85
 
Non sum militia digna perire tua.
 
Quid iuvat incinctae studia exercere Dianae,
 
Et Veneri numeros eripuisse suos?
 
Quod caret alterna requie, durabile non est;
 
Haec reparat vires fessaque membra novat. 90
 
Arcus — et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae —
 
Si numquam cesses tendere, mollis erit.
 
Clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas
 
Conciderant illo percutiente ferae;
 
Nec tamen Aurorae male se praebebat amandum. 95
 
Ibat ad hunc sapiens a sene diva viro.
 
Saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
 
Sustinuit positos quaelibet herba duos.
 
Arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;
 
Illa ferae spolium pignus amoris habet. 100
← Önceki Şiir 4 · 5 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme