Şiir 4
Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem
Mittit Amazonio Cressa puella viro.
Perlege, quodcumque est — quid epistula lecta nocebit?
Te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest;
His arcana notis terra pelagoque feruntur.
5
Inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit
Lingua, ter in primo restitit ore sonus.
Qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori;
Dicere quae puduit, scribere iussit amor.
10
Quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum;
Regnat et in dominos ius habet ille deos.
Ille mihi primo dubitanti scribere dixit:
'Scribe! dabit victas ferreus ille manus.'
Adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas,
15
Figat sic animos in mea vota tuos!
Non ego nequitia socialia foedera rumpam;
Fama — velim quaeras — crimine nostra vacat.
Venit amor gravius, quo serius — urimur intus;
Urimur, et caecum pectora vulnus habent.
20