Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 21

 
Aut tibi iam nulla est speratae cura puellae,
 
Quam ferus indigna tabe perire sinis, 60
 
Aut, dea si frustra pro me tibi saeva rogatur,
 
Qua mihi te iactes, gratia nulla tua est.
 
Elige, quid fingas: non vis placare Dianam —
 
Inmemor es nostri; non potes — illa tui est!
 
Vel numquam mallem vel non mihi tempore in illo 65
 
Esset in Aegaeis cognita Delos aquis!
 
Tunc mea difficili deducta est aequore navis,
 
Et fuit ad coeptas hora sinistra vias.
 
Quo pede processi! quo me pede limine movi!
 
Picta citae tetigi quo pede texta ratis! 70
 
Bis tamen adverso redierunt carbasa vento —
 
Mentior, a demens! ille secundus erat!
 
Ille secundus erat qui me referebat euntem,
 
Quique parum felix inpediebat iter.
 
Atque utinam constans contra mea vela fuisset — 75
 
Sed stultum est venti de levitate queri.
 
Mota loci fama properabam visere Delon
 
Et facere ignava puppe videbar iter.
← Önceki Şiir 21 · 4 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme