Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 21

 
Argenti color est inter convivia talis,
 
Quod tactum gelidae frigore pallet aquae. 220
 
Si me nunc videas, visam prius esse negabis,
 
'Arte nec est,' dices, 'ista petita mea,'
 
Promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes,
 
Et cupies illud non meminisse deam.
 
Forsitan et facies iurem ut contraria rursus, 225
 
Quaeque legam mittes altera verba mihi.
 
Sed tamen adsideas utinam, quod et ipse rogabas,
 
Et videas sponsae languida membra tuae!
 
Durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti,
 
Tu veniam nostris vocibus ipse petas. 230
 
Ne tamen ignores ope qua revalescere possim,
 
Quaeritur a Delphis fata canente deo.
 
Is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,
 
Neclectam queritur teste sorore fidem.
 
Hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt — 235
 
A! desunt voto numina nulla tuo!
 
Unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est
 
Quae capiat magnos littera lecta deos.
← Önceki Şiir 21 · 12 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme