Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 21

 
Littera pervenit tua, quo consuevit, Aconti,
 
Et paene est oculis insidiate meis.
 
Pertimui, scriptumque tuum sine murmure legi,
 
Iuraret ne quos inscia lingua deos.
 
Et, puto, captasses iterum, nisi, ut ipse fateris,
 
Promissam scires me satis esse semel.
 
Nec lectura fui, sed, si tibi dura fuissem, 5
 
Aucta foret saevae forsitan ira deae.
 
Omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae,
 
Illa tamen iusta plus tibi parte favet,
 
Utque cupis credi, memori te vindicat ira;
 
Talis in Hippolyto vix fuit illa suo. 10
 
At melius virgo favisset virginis annis,
 
Quos vereor paucos ne velit esse mihi.
 
Languor enim causis non apparentibus haeret;
 
Adiuvor et nulla fessa medentis ope.
 
Quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque 15
 
Pallida vix cubito membra levare putas?
 
Nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix
 
Colloquii nobis sentiat esse vices.
← Önceki bölüm Şiir 21 · 1 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme