Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 20

 
Ignoras tua iura; voca! cur arguor absens?
 
Iamdudum dominae more venire iube. 80
 
Ipsa meos scindas licet imperiosa capillos,
 
Oraque sint digitis livida nostra tuis.
 
Omnia perpetiar; tantum fortasse timebo,
 
Corpore laedatur ne manus ista meo.
 
Sed neque conpedibus nec me conpesce catenis — 85
 
Servabor firmo vinctus amore tui!
 
Cum bene se quantumque voles satiaverit ira,
 
Ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!'
 
Ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferri:
 
'Tam bene qui servit, serviat iste mihi!' 90
 
Nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit
 
Optima, non ullo causa tuente perit.
 
Hoc quoque — quantumvis sit scriptum iniuria nostrum,
 
Quod de me solo, nempe, queraris, habes.
 
Non meruit falli mecum quoque Delia; si non 95
 
Vis mihi promissum reddere, redde deae.
 
Adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas,
 
Et vocem memori condidit aure tuam.
← Önceki Şiir 20 · 5 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme