Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 20

 
Di faciant, possim plures inponere nodos,
 
Ut tua sit nulla libera parte fides! 40
 
Mille doli restant — clivo sudamus in imo;
 
Ardor inexpertum nil sinet esse meus.
 
Sit dubium, possisne capi; captabere certe.
 
Exitus in dis est, sed capiere tamen.
 
Ut partem effugias, non omnia retia falles, 45
 
Quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.
 
Si non proficient artes, veniemus ad arma,
 
Inque tui cupido rapta ferere sinu.
 
Non sum, qui soleam Paridis reprehendere factum,
 
Nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit. 50
 
Nos quoque — sed taceo! mors huius poena rapinae
 
Ut sit, erit, quam te non habuisse, minor.
 
Aut esses formosa minus, peterere modeste;
 
Audaces facie cogimur esse tua.
 
Tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt 55
 
Sidera, qui flammae causa fuere meae;
 
Hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix,
 
Quaeque, precor, veniant in mea colla manus,
← Önceki Şiir 20 · 3 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme