Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 20

 
Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque, videto.
 
Inveniet vobis consuluisse deam. 220
 
Insula, Coryciis quondam celeberrima nymphis,
 
Cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.
 
Illa mihi patria est; nec, si generosa probatis
 
Nomina, despectis arguor ortus avis.
 
Sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores; 225
 
Amplius utque nihil, me tibi iungit Amor.
 
Appeteres talem vel non iurata maritum;
 
Iuratae vel non talis habendus eram.
 
Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe;
 
Haec tibi me vigilem scribere iussit Amor; 230
 
E quibus alterius mihi iam nocuere sagittae,
 
Alterius noceant ne tibi tela, cave!
 
Iuncta salus nostra est — miserere meique tuique;
 
Quid dubitas unam ferre duobus opem?
 
Quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt, 235
 
Tinctaque votivo sanguine Delos erit,
 
Aurea ponetur mali felicis imago,
 
Causaque versiculis scripta duobus erit:
← Önceki Şiir 20 · 12 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme