Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 20

 
Cur modo te dubiam pavidi flevere parentes,
 
Ignaros culpae quos facis esse tuae? 200
 
Et cur ignorent? matri licet omnia narres.
 
Nil tua, Cydippe, facta ruboris habent.
 
Ordine fac referas ut sis mihi cognita primum
 
Sacra pharetratae dum facit ipsa deae;
 
Ut te conspecta subito, si forte notasti, 205
 
Restiterim fixis in tua membra genis;
 
Et, te dum nimium miror, nota certa furoris,
 
Deciderint umero pallia lapsa meo;
 
Postmodo nescio qua venisse volubile malum,
 
Verba ferens doctis insidiosa notis, 210
 
Quod quia sit lectum sancta praesente Diana,
 
Esse tuam vinctam numine teste fidem
 
Ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit,
 
Lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.
 
'Nube, precor,' dicet, 'cui te bona numina iungunt; 215
 
Quem fore iurasti, sit gener ille mihi.
 
Quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae!'
 
Talis erit mater, si modo mater erit.
← Önceki Şiir 20 · 11 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme